Fac ita ut iussi deducantur isti. PARMENO Faciam. PHAEDRIA At diligenter. PARMENO Fiet. PHAEDRIA At mature. PARMENO Fiet. PHAEDRIA Satin hoc mandatum est tibi? PARMENO Ah! Rogitare? quasi difficile sit. Utinam tam aliquid invenire facile possis Phaedria Quam hoc peribit. PHAEDRIA Ego quoque una pereo, quod mihi est carius: Ne istuc tam iniquo patiare animo. PARMENO Minime; quin effectum dabo. Sed numquid aliud imperas? PHAEDRIA Munus nostrum ornato verbis, quod poteris; et istum aemulum, Quod poteris, ab ea pellito. PARMENO Memini, tametsi nullus moneas. PHAEDRIA Ego rus ibo, atque ibi manebo. PARMENO Censeo. PHAEDRIA Sed heus tu! PARMENO Quid vis? PHAEDRIA Censen posse me offirmare Et perpeti ne redeam interea? PARMENO Tene? non hercle arbitror. Nam aut iam revertere, aut mox noctu te adiget horsum insomnia. PHAEDRIA Opus faciam ut defatiger usque ingratiis ut dormiam. PARMENO Vigilabis lassus; hoc plus facies. PHAEDRIA Ah nihil dicis Parmeno. Eiicienda hercle haec est mollities animi: nimis me indulgeo.