Profecto non plus biduum, aut — PHAEDRIA Aut nihil moror. THAIS Non fiet: hoc modo sine te exorem. PHAEDRIA Scilicet Faciendum est quod vis. THAIS Merito amo te. PHAEDRIA Bene facis. Rus ibo: ibi hoc me macerabo biduum. Ita facere certum est: mos gerendus est Thaidi. Tu, Parmeno, huc fac illi adducantur. PARMENO Maxime. PHAEDRIA In hoc biduum Thais vale. THAIS Mi Phaedria Et tu; numquid vis aliud? PHAEDRIA Egone quid velim? Cum milite isto praesens absens ut sies; Noctes diesque me ames; me desideres; Me somnies; me expectes; de me cogites; Me speres; me te oblectes; mecum tota sis: Meus fac sis postremo animus, quando ego sum tuus. THAIS Me miseram! forsitan hic mihi parvam habeat fidem, Atque ex aliarum ingeniis nunc me iudicet. Ego pol quae mihi sum conscia hoc certo scio, Neque me finxisse falsi quicquam, neque meo Cordi esse quemquam cariorem hoc Phaedria: Et quicquid huius feci causa virginis Feci; nam me eius spero fratrem propemodum Iam repperisse, adolescentem adeo nobilem: Et is hodie venturum ad me constituit domum. Concedam hinc intro atque expectabo dum venit.