Soror est dicta: cupio abducere, ut reddam suis. Nempe omnia haec nunc verba huc redeunt denique; Ego excludor; ille recipitur: qua gratia? Nisi illum plus amas quam me, et istam nunc times Quae advecta est, ne illum talem praeripiat tibi. THAIS Ego id timeo? PHAEDRIA Quid te ergo aliud sollicitat? cedo. Num solus ille dona dat? nuncubi meam Benignitatem sensisti in te claudier? Nonne ubi mihi dixti cupere te ex Aethiopia Ancillulam relictis rebus omnibus Quaesivi? porro eunuchum dixti velle te, Quia solae utuntur his reginae; repperi. Heri minas viginti pro ambobus dedi: Tamen contemptus abs te haec habui in memoria: Ob haec facta abs te spernor. THAIS Quid istic Phaedria? Quanquam illam cupio abducere, atque hac re arbitror Id fieri posse maxime, verumtamen, Potius quam te inimicum habeam, faciam ut iusseris. PHAEDRIA Utinam istuc verbum ex animo ac vere diceres, Potius quam te inimicum habeam. Si istuc crederem Sincere dici quidvis possem perpeti. PARMENO Labascit victus uno verbo quam cito! THAIS Ego non ex animo misera dico? quam ioco Rem voluisti a me tandem quin perfeceris? Ego impetrare nequeo hoc abs te, biduum Saltem ut concedas solum? PHAEDRIA Siquidem biduum; Verum ne fiant isti viginti dies.