Oh, dubiumne id est? Hoc agite amabo. Mater mea illic mortua est Nuper. Eius frater aliquantum ad rem est avidior. Is hanc ubi forma videt honesta virginem, Et fidibus scire, pretium sperans ilico Producit, vendit. Forte fortuna affuit Hic meus amicus: emit eam dono mihi, Imprudens harum rerum ignarusque omnium. Is venit: postquam sensit me tecum quoque Rem habere, fingit causas ne det sedulo. Ait, si fidem habeat se iri praepositum tibi Apud me, ac non id metuat, ne ubi acceperim Sese relinquam, velle se illam mihi dare; Verum id vereri: sed, ego quantum suspicor, Ad virginem animum adiecit. PHAEDRIA Etiamne amplius? THAIS Nihil; nam quaesivi. Nunc ego eam, mi Phaedria, Multae sunt causae quamobrem cupiam abducere: Primum quod soror est dicta; praeterea ut suis Restituam ac reddam: sola sum: habeo hic neminem Neque amicum, neque cognatum; quamobrem, Phaedria, Cupio aliquos parare amicos beneficio meo. Id amabo adiuta me, quo id fiat facilius. Sine illum priores partes hosce aliquot dies Apud me habere. Nihil respondes? PHAEDRIA Pessima, Egon quicquam cum istis factis tibi respondeam? PARMENO Eu noster! laudo: tandem perdoluit: vir es. PHAEDRIA At ego nescibam quorsum tu ires: Parvula Hinc est abrepta; eduxit mater pro sua: