Plenus rimaraum sum; hac atque illac perfluo. Proin tu, taceri si vis, vera dicito. THAIS Samia mihi mater fuit: ea habitabat Rhodi. PARMENO Potest taceri hoc. THAIS Ibi tum matri parvulam Puellam dono quidam mercator dedit Ex Attica hine abreptam. PHAEDRIA Civemne? THAIS Arbitror: Certum non scimus: matris nomen et patris Dicebat ipsa: patriam et signa caetera Neque scibat, neque per aetatem etiam potuerat. Mercator hoc addebat, e praedonibus Unde emerat se audisse abreptam e Sunio. Mater ubi accepit, coepit studiose omnia Docere, educare ita uti si esset filia. Sororem plerique esse credebant meam. Ego cum illo quicum tum uno rem habebam hospite Abii huc; qui mihi reliquit haec quae habeo omnia. PARMENO Utrumque hoc falsum est: effluet. THAIS Qui istuc? PARMENO Quia Neque tu uno eras contenta, neque solus dedit; Nam hic quoque bonam magnamque partem ad te attulit. THAIS Ita est: sed sine me pervenire quo volo. Interea miles qui me amare occeperat In Cariam est profectus: te interea loci Cognovi: tute scis postilla quam intumum Habeam te, et mea consilia ut tibi credam omnia. PHAEDRIA Ne hoc quidem tacebit Parmeno.