Nec tibi nec huic: nec vos est aequum quod facio mihi. SYRUS Abiit; vah, rogasse vellem. CLITIPHO Quid? SYRUS Unde mihi peterem cibum: Ita nos alienavit: tibi iam esse ad sororem intelligo. CLITIPHO Adeon rem rediisse ut periculum etiam fame mihi sit, Syre? SYRUS Modo liceat vivere, est spes— CLITIPHO Quae? SYRUS nos esurituros satis. CLITIPHO Irrides in re tanta, neque me quicquam consilio adiuvas? SYRUS Immo et ibi nunc sum, et usque id egi dudum, dum loquitur pater; Et, quantum ego intelligere possum— CLITIPHO Quid? SYRUS non aberit longius. CLITIPHO Quid id ergo? SYRUS Sic est, non esse horum te arbitror. CLITIPHO Quid istuc, Syre? Satin sanus es? SYRUS Ego dicam quod mihi in mentem: tu diiudica. Dum istis fuisti solus, dum nulla alia delectatio Quae propior esset, te indulgebant, tibi dabant: nunc filia Postquam est inventa vera, inventa est causa qua te expellerent. CLITIPHO Est verisimile. SYRUS An tu ob peccatum hoc esse illum iratum putas? CLITIPHO Non arbitror. SYRUS Nunc aliud specta: matres omnes filiis In peccato adiutrices, auxilio in paterna iniuria Solent esse: id non fit. CLITIPHO Verum dicis: quid nunc faciam, Syre? SYRUS Suspicionem istanc ex illis quaere; rem profer palam: Si non est verum, ad misericordiam ambos adduces cito, aut Scibis cuius sis. CLITIPHO Recte suades; faciam. SYRUS Sat recte hoc mihi In mentem venit: namque adolescens quam minima in spe situs erit Tam facillime patris pacem in leges conficiet suas. Etiam haud scio an uxorem ducat; ac Syro nihil gratiae.