Scies. Est e Corintho hic advena anus paupercula: Eius filiam ille amare coepit perdite, Prope iam ut pro uxore haberet: haec clam me omnia. Ubi rem rescivi coepi non humanitus, Neque ut animum decuit aegrotum adolescentuli, Tractare; sed vi, et via pervulgata patrum. Quotidie accusabam. Hem, tibine haec diutius Licere speras facere me vivo patre, Amicam ut habeas prope iam in uxoris loco? Erras, si id credis, et me ignoras, Clinia. Ego te meum esse dici tantisper volo, Dum, quod te dignum est, facies: sed si id non facis, Ego quod me in te sit facere dignum invenero. Nulla adeo ex re istuc fit nisi ex nimio otio. Ego istuc aetatis non amori operam dabam, Sed in Asiam hinc abii propter pauperiem; atque ibi Simul rem, et belli gloriam armis repperi. Postremo adeo res rediit: adolescentulus, Saepe eadem et graviter audiendo victus est, Et aetate putavit me et benevolentia Plus scire et providere quam se ipsum sibi. In Asiam ad regem militatum abiit, Chreme. CHREMES Quid ais? MENEDEMUS Clam me profectus, menses tres abest. CHREMES Ambo accusandi; etsi illud inceptum tamen Animi est pudentis signum, et non instrenui. MENEDEMUS Ubi comperi ex iis qui ei fuere conscii, Domum revertor moestus, atque animo fere Perturbato, atque incerto prae aegritudine: Assido; accurrunt servi, soccos detrahunt; Video alios festinare, lectos sternere, Coenam apparare: pro se quisque sedulo Faciebat quo illam mihi lenirent miseriam. Ubi video haec, coepi cogitare: Hem! tot mea Solius solliciti sint causa, ut me unum expleant? Ancillae tot me vestiant? sumtus domi Tantos ego solus faciam? sed gnatum unicum, Quem pariter uti his decuit, aut etiam amplius, Quod illa aetas magis ad haec utenda idonea est, Eum ego hinc eieci miserum iniustitia mea. Malo quidem me dignum quovis deputem, Si id faciam: nam usque dum ille vitam illam colet Inopem, carens patria ob meas iniurias, Interea usque illi de me supplicium dabo, Laborans, quaerens, parcens, illi serviens. Ita facio prorsus: nihil relinquo in aedibus Nec vas, nec vestimentum: conrasi omnia, Ancillas, servos, nisi eos qui opere rustico