Egone? ut eius animum, qui nunc luxuria et lascivia Diffluit, retundam, redigam ut quo se vertat nesciat. MENEDEMUS Quid agis? CHREMES Mitte; sine me in hac re gerere mihi morem. MENEDEMUS Sino. Itane vis? CHREMES Ita. MENEDEMUS Fiat. CHREMES Age iam uxorem ut arcessat paret. Hic ita ut liberos est aequum dictis confutabitur. Sed Syrum. MENEDEMUS Quid eum? CHREMES Egone? si vivo, adeo exornatum dabo, Adeo depexum, ut dum vivat meminerit semper mei; Qui sibi me pro ridiculo ac delectamento putat. Non, ita me Di ament, auderet haec facere viduae mulieri, Quae in me fecit. (CLITIPHO. MENEDEMUS. CHREMES. SYRUS.) CLITIPHO Itane tandem quaeso, Menedeme, ut pater Tam in brevi spatio omnem de me eiecerit animum patris? Quodnam ob facinus? quid ego tantum sceleris admisi miser? Vulgo faciunt. MENEDEMUS Scio tibi esse hoc gravius multo ac durius, Cui fit; verum ego haud minus aegre patior. Id qui nescio, Nec rationem capio, nisi quod tibi bene ex animo volo. CLITIPHO Hic patrem adstare aibas? MENEDEMUS Eccum. CHREMES Quid me incusas, Clitipho? Quicquid ego huius feci, tibi prospexi et stultitiae tuae. Ubi te vidi animo esse omisso, et suavia in praesentia Quae essent prima habere, neque consulere in longitudinem, Cepi rationem ut neque egeres, neque ut haec posses perdere. Ubi cui decuit primo tibi non licuit per te mihi dare, Abii ad proximos qui erant tibi; eis commisi et credidi: Ibi tuae stultitiae semper erit praesidium, Clitipho; Victus, vestitus, quo in tectum te receptes. CLITIPHO Hei mihi ! CHREMES Satius est quam te ipso herede haec possidere Bacchidem. SYRUS Disperii: scelestus quantas turbas concivi insciens ! CLITIPHO Emori cupio. CHREMES Prius quaeso disce quid sit vivere: Ubi scies, si displicebit vita, tum istoc utitor. SYRUS Here, licetne? CHREMES Loquere. SYRUS At tuto? CHREMES Loquere. SYRUS Quae ista est pravitas, Quaeve amentia est, quod peccavi ego id obesse huic? CHREMES Ilicet. Ne te admisce: nemo accusat, Syre, te; nec tu aram tibi