Quot incommoditates in hac re accipies, nisi caves? Difficilem ostendes te esse, et ignosces tamen Post; et id ingratum. CHREMES Ah, nescis quam doleam. MENEDEMUS Ut libet. Quid hoc quod volo, ut illa nubat nostro? nisi quid est Quod mavis. CHREMES Immo et gener et affines placent. MENEDEMUS Quid dotis dicam te dixisse filio? Quid obticuisti? CHREMES Dotis? MENEDEMUS Ita dico. CHREMES Ah! MENEDEMUS Chreme, Ne quid vereare si minus: nihil nos dos movet. CHREMES Duo talenta pro re nostra ego esse decrevi satis. Sed ita dictu opus est, si me vis salvum esse, rem, et filium, Me mea omnia bona doti dixisse illi. MENEDEMUS Quam rem agis? CHREMES Id mirari te simulato, et illum hoc rogitato simul, Quamobrem id faciam. MENEDEMUS Quin ego vero quamobrem id facias nescio. CHREMES Egone? ut eius animum, qui nunc luxuria et lascivia Diffluit, retundam, redigam ut quo se vertat nesciat. MENEDEMUS Quid agis? CHREMES Mitte; sine me in hac re gerere mihi morem. MENEDEMUS Sino. Itane vis? CHREMES Ita. MENEDEMUS Fiat. CHREMES Age iam uxorem ut arcessat paret. Hic ita ut liberos est aequum dictis confutabitur. Sed Syrum. MENEDEMUS Quid eum? CHREMES Egone? si vivo, adeo exornatum dabo, Adeo depexum, ut dum vivat meminerit semper mei; Qui sibi me pro ridiculo ac delectamento putat.