Immo quod amicae. MENEDEMUS Si dat. CHREMES An dubium id tibi est? Quemquamne animo tam communi esse, aut leni putas, Qui se vidente amicam patiatur suam?— MENEDEMUS Quidni? quo verba facilius dentur mihi. CHREMES Derides merito. Mihi nunc ego succenseo. Quot res dedere ubi possem persentiscere, Nisi essem lapis? Quae vidi! Vae misero mihi. At nae illud haud inultum, si vivo, ferent: Nam iam- MENEDEMUS Non tu te cohibes? non te respicis? Non tibi ego exempli satis sum? CHREMES Prae iracundia, Menedeme, non sum apud me. MENEDEMUS Tene istuc loqui? Nonne id flagitium est, te aliis consilium dare, Foris sapere, tibi non posse auxiliarier? CHREMES Quid faciam? MENEDEMUS Id quod me fecisse aiebas parum. Fac te patrem esse sentiat; fac ut audeat Tibi credere omnia, abs te petere et poscere; Ne quam aliam quaerat copiam, ac te deserat. CHREMES Immo abeat multo malo quovis gentium, Quam hic per flagitium ad inopiam redigat patrem: Nam, si illi pergo suppeditare sumtibus, Menedeme, mihi illaec vero ad rastros res redit. MENEDEMUS Quot incommoditates in hac re accipies, nisi caves? Difficilem ostendes te esse, et ignosces tamen Post; et id ingratum. CHREMES Ah, nescis quam doleam. MENEDEMUS Ut libet. Quid hoc quod volo, ut illa nubat nostro? nisi quid est Quod mavis. CHREMES Immo et gener et affines placent. MENEDEMUS Quid dotis dicam te dixisse filio? Quid obticuisti? CHREMES Dotis? MENEDEMUS Ita dico. CHREMES Ah! MENEDEMUS Chreme, Ne quid vereare si minus: nihil nos dos movet. CHREMES Duo talenta pro re nostra ego esse decrevi satis. Sed ita dictu opus est, si me vis salvum esse, rem, et filium, Me mea omnia bona doti dixisse illi. MENEDEMUS Quam rem agis? CHREMES Id mirari te simulato, et illum hoc rogitato simul, Quamobrem id faciam. MENEDEMUS Quin ego vero quamobrem id facias nescio.