Sola. CHREMES Perii. MENEDEMUS Ubi abiere intro, operuere ostium. CHREMES Hem, Clinia haec fieri videbat? MENEDEMUS Quidni? mecum una simul. CHREMES Fili est amica Bacchis, Menedeme. Occidi. MENEDEMUS Quamobrem? CHREMES Decem dierum vix mihi est familia. MENEDEMUS Quid? istuc times quod ille operam amico dat suo? CHREMES Immo quod amicae. MENEDEMUS Si dat. CHREMES An dubium id tibi est? Quemquamne animo tam communi esse, aut leni putas, Qui se vidente amicam patiatur suam?— MENEDEMUS Quidni? quo verba facilius dentur mihi. CHREMES Derides merito. Mihi nunc ego succenseo. Quot res dedere ubi possem persentiscere, Nisi essem lapis? Quae vidi! Vae misero mihi. At nae illud haud inultum, si vivo, ferent: Nam iam- MENEDEMUS Non tu te cohibes? non te respicis? Non tibi ego exempli satis sum? CHREMES Prae iracundia, Menedeme, non sum apud me. MENEDEMUS Tene istuc loqui? Nonne id flagitium est, te aliis consilium dare, Foris sapere, tibi non posse auxiliarier? CHREMES Quid faciam? MENEDEMUS Id quod me fecisse aiebas parum. Fac te patrem esse sentiat; fac ut audeat Tibi credere omnia, abs te petere et poscere; Ne quam aliam quaerat copiam, ac te deserat. CHREMES Immo abeat multo malo quovis gentium, Quam hic per flagitium ad inopiam redigat patrem: Nam, si illi pergo suppeditare sumtibus, Menedeme, mihi illaec vero ad rastros res redit.