Venit in mentem. CHREMES Veterator! MENEDEMUS Magis, si magis noris, putes Ita rem esse. CHREMES Ain tu? MENEDEMUS Quin tu ausculta. CHREMES Mane. Hoc prius scire expeto, Quid perdideris. Nam ubi desponsam nuntiasti filio, Continuo iniecisse verba tibi Dromonem scilicet, Sponsae vestem, aurum, atque ancillas opus esse, argentum ut dares. MENEDEMUS Non. CHREMES Quid? non? MENEDEMUS Non, inquam. CHREMES Neque ipse gnatus? MENEDEMUS Nihil prorsus, Chreme: Magis unum etiam instare ut hodie conficerentur nuptiae. CHREMES Mira narras. Quid Syrus meus? ne is quidem quicquam? MENEDEMUS Nihil. CHREMES Quamobrem nescio. MENEDEMUS Equidem miror, qui alia tam plane scias. Sed ille tuum quoque Syrus idem mire finxit filium, Ut ne paululum quidem subolat, esse amicam hanc Cliniae. CHREMES Quid ais? MENEDEMUS Mitto iam osculari atque amplexari: id nihil puto. CHREMES Quid est, quod amplius simuletur? MENEDEMUS Vah! CHREMES Quid est? MENEDEMUS Audi modo: Est mihi ultimis conclave in aedibus quoddam retro: Huc est intro latus lectus; vestimentis stratus est. CHREMES Quid postquam hoc est factum? MENEDEMUS Dictum factum, huc abiit Clitipho. CHREMES Solus? MENEDEMUS Solus. CHREMES Timeo. MENEDEMUS Bacchis consecuta est ilico. CHREMES Sola?