Dicetur. CHREMES At istos rastros interea tamen Appone: ne labora. MENEDEMUS Minime. CHREMES Quam rem agis? MENEDEMUS Sine me vacivum tempus ne quod dem mihi Laboris. CHREMES Non sinam, inquam. MENEDEMUS Ah, non aequum facis. CHREMES Hui, tam graves hos, quaeso? MENEDEMUS Sic meritum est meum. CHREMES Nunc loquere. MENEDEMUS Filium unicum adolescentulum Habeo: ah, quid dixi habere me? immo habui, Chreme: Nunc habeam necne incertum est. CHREMES Quid ita istuc? MENEDEMUS Scies. Est e Corintho hic advena anus paupercula: Eius filiam ille amare coepit perdite, Prope iam ut pro uxore haberet: haec clam me omnia. Ubi rem rescivi coepi non humanitus, Neque ut animum decuit aegrotum adolescentuli, Tractare; sed vi, et via pervulgata patrum. Quotidie accusabam. Hem, tibine haec diutius Licere speras facere me vivo patre, Amicam ut habeas prope iam in uxoris loco? Erras, si id credis, et me ignoras, Clinia. Ego te meum esse dici tantisper volo, Dum, quod te dignum est, facies: sed si id non facis, Ego quod me in te sit facere dignum invenero. Nulla adeo ex re istuc fit nisi ex nimio otio. Ego istuc aetatis non amori operam dabam, Sed in Asiam hinc abii propter pauperiem; atque ibi Simul rem, et belli gloriam armis repperi. Postremo adeo res rediit: adolescentulus, Saepe eadem et graviter audiendo victus est,