Hem, istuc volueram. CHREMES Tanto ocius te ut poscat, et tu id quod cupis Quam ocissime ut des. MENEDEMUS Cupio. CHREMES Nae tu propediem, Ut istam rem video, istius obsaturabere. Sed haec ut ut sunt, cautim et paulatim dabis, Si sapies. MENEDEMUS Faciam. CHREMES Abi intro; vide quid postulet. Ego domi ero, si quid me voles. MENEDEMUS Sane volo: Nam te sciente faciam, quicquid egero. (MENEDEMUS. CHREMES.) MENEDEMUS Ego me non tam astutum, neque ita perspicacem esse certo scio: Sed hic adiutor meus et monitor et praemonstrator Chremes Hoc mihi praestat. In me quidvis harum rerum convenit Quae sunt dicta in stultum; caudex, stipes, asinus, plumbeus: In illum nihil potest; nam exsuperat eius stultitia haec omnia. CHREMES Ohe, iam desine Deos, uxor, gratulando obtundere, Tuam esse inventam gnatam; nisi illos ex tuo ingenio iudicas, Ut nihil credas intelligere nisi idem dictum sit centies. Sed interim, quid illic iam dudum gnatus cessat cum Syro? MENEDEMUS Quos ais homines, Chreme, cessare? CHREMES Ehem, Menedeme, advenis? Dic mihi, Cliniae quae dixi nuntiastine? MENEDEMUS Omnia. CHREMES Quid ait? MENEDEMUS Gaudere adeo coepit quasi qui cupiunt nuptias. CHREMES Ha ha he! MENEDEMUS Quid risisti? CHREMES Servi venere in mentem Syri Calliditates. MENEDEMUS Itane? CHREMES Vultus quoque hominum fingit scelus. MENEDEMUS Gnatus quod se adsimulat laetum, id dicis? CHREMES Id. MENEDEMUS Idem istuc mihi