Quaeso quid tu hominis es? MENEDEMUS Quid est? CHREMES Iamne oblitus es Inter nos quid sit dictum de fallacia, Ut ea via abs te argentum auferretur? MENEDEMUS Scio. CHREMES Ea res nunc agitur ipsa. MENEDEMUS Quid dixti, Chreme? Immo haec quidem, quae apud me est, Clitiphonis est Amica. CHREMES Ita aiunt: et tu credis omnia: Et illum aiunt velle uxorem, ut, quum desponderim, Des qui aurum ac vestem atque alia quae opus sunt comparet. MENEDEMUS Id est profecto: id amicae dabitur. CHREMES Scilicet Daturum. MENEDEMUS Vah, frustra sum igitur gavisus miser. Quidvis tamen iam malo quam hunc amittere. Quid nunc renuntiem abs te responsum, Chreme, Ne sentiat me sensisse, atque aegre ferat? CHREMES Aegre? nimium illi, Menedeme, indulges. MENEDEMUS Sine. Inceptum est: perfice hoc mihi perpetuo, Chreme. CHREMES Dic convenisse; egisse te de nuptiis. MENEDEMUS Dicam: quid deinde? CHREMES Me facturum esse omnia; Generum placere: postremo etiam, si voles, Desponsam quoque esse dicito. MENEDEMUS Hem, istuc volueram. CHREMES Tanto ocius te ut poscat, et tu id quod cupis Quam ocissime ut des. MENEDEMUS Cupio. CHREMES Nae tu propediem, Ut istam rem video, istius obsaturabere. Sed haec ut ut sunt, cautim et paulatim dabis, Si sapies.