Factum puto esse, gnate, quum te intelligo Resipisse. CHREMES Ut errat. MENEDEMUS Te ipsum quaerebam, Chreme. Serva, quod in te est, filium et me et familiam. CHREMES Cedo quid vis faciam? MENEDEMUS Invenisti hodie filiam. CHREMES Quid tum? MENEDEMUS Hanc sibi uxorem dari vult Clinia. CHREMES Quaeso quid tu hominis es? MENEDEMUS Quid est? CHREMES Iamne oblitus es Inter nos quid sit dictum de fallacia, Ut ea via abs te argentum auferretur? MENEDEMUS Scio. CHREMES Ea res nunc agitur ipsa. MENEDEMUS Quid dixti, Chreme? Immo haec quidem, quae apud me est, Clitiphonis est Amica. CHREMES Ita aiunt: et tu credis omnia: Et illum aiunt velle uxorem, ut, quum desponderim, Des qui aurum ac vestem atque alia quae opus sunt comparet. MENEDEMUS Id est profecto: id amicae dabitur. CHREMES Scilicet Daturum. MENEDEMUS Vah, frustra sum igitur gavisus miser. Quidvis tamen iam malo quam hunc amittere. Quid nunc renuntiem abs te responsum, Chreme, Ne sentiat me sensisse, atque aegre ferat? CHREMES Aegre? nimium illi, Menedeme, indulges. MENEDEMUS Sine. Inceptum est: perfice hoc mihi perpetuo, Chreme. CHREMES Dic convenisse; egisse te de nuptiis. MENEDEMUS Dicam: quid deinde? CHREMES Me facturum esse omnia; Generum placere: postremo etiam, si voles, Desponsam quoque esse dicito.