Ne lacrima: atque istuc quicquid est fac me ut sciam: Ne retice: ne verere: crede, inquam, mihi, Aut consolando, aut consilio, aut re iuvero. MENEDEMUS Scire hoc vis? CHREMES Hac quidem causa qua dixi tibi. MENEDEMUS Dicetur. CHREMES At istos rastros interea tamen Appone: ne labora. MENEDEMUS Minime. CHREMES Quam rem agis? MENEDEMUS Sine me vacivum tempus ne quod dem mihi Laboris. CHREMES Non sinam, inquam. MENEDEMUS Ah, non aequum facis. CHREMES Hui, tam graves hos, quaeso? MENEDEMUS Sic meritum est meum. CHREMES Nunc loquere. MENEDEMUS Filium unicum adolescentulum Habeo: ah, quid dixi habere me? immo habui, Chreme: Nunc habeam necne incertum est. CHREMES Quid ita istuc? MENEDEMUS Scies. Est e Corintho hic advena anus paupercula: Eius filiam ille amare coepit perdite, Prope iam ut pro uxore haberet: haec clam me omnia. Ubi rem rescivi coepi non humanitus, Neque ut animum decuit aegrotum adolescentuli, Tractare; sed vi, et via pervulgata patrum. Quotidie accusabam. Hem, tibine haec diutius Licere speras facere me vivo patre,