A tuo patre. CLITIPHO Ludis fortasse me. SYRUS Ipsa re experibere. CLITIPHO Nae ego fortunatus homo sum: deamo te, Syre. SYRUS Sed pater egreditur: cave quicquam admiratus sies Qua causa id fiat: obsecundato in loco. Quod imperabit facito; loquitor paucula. (CHREMES. CLITIPHO. SYRUS.) CHREMES Ubi Clitipho nunc est? SYRUS Eccum me, inque. CLITIPHO Eccum hic tibi. CHREMES Quid rei esset dixti huic? SYRUS Dixi pleraque omnia. CHREMES Cape hoc argentum ac defer. SYRUS Hei, quid stas? lapis? Quin accipis? CLITIPHO Cedo sane. SYRUS Sequere hac me ocius. Tu hic nos dum eximus interea opperibere; Nam nihil est illic quod moremur diutius. CHREMES Minas quidem iam decem habet a me filia, Quas pro alimentis esse nunc duco datas: Hasce ornamentis consequentur alterae. Porro haec talenta dotis adposcent duo. Quam multa iniusta ac prava fiunt moribus! Mihi nunc, relictis rebus, inveniendus est Aliquis labore inventa mea cui dem bona. (MENEDEMUS. CHREMES.) MENEDEMUS Multo omnium nunc me fortunatissimum Factum puto esse, gnate, quum te intelligo Resipisse. CHREMES Ut errat. MENEDEMUS Te ipsum quaerebam, Chreme. Serva, quod in te est, filium et me et familiam. CHREMES Cedo quid vis faciam? MENEDEMUS Invenisti hodie filiam. CHREMES Quid tum? MENEDEMUS Hanc sibi uxorem dari vult Clinia.