Dixi de argento, quod ista debet Bacchidi, Id nunc reddendum est illi: neque tu scilicet Eo nunc confugies: Quid mea? num datum mihi est? Num iussi? num illa oppignerare filiam Meam, me invito, potuit? Verum illud, Chreme, Dicunt, Ius summum saepe summa malitia est. CHREMES Haud faciam. SYRUS Immo aliis si licet, tibi non licet. Omnes te in lauta et bene acta parte putant. CHREMES Quin egomet iam ad eam deferam. SYRUS Immo filium Iube potius. CHREMES Quamobrem? SYRUS Quia enim in hunc suspicio est Translata amoris. CHREMES Quid tum? SYRUS Quia videbitur Magis verisimile id esse, quum hic illi dabit: Simul et conficiam facilius ego, quod volo. Ipse adeo adest: abi, effer argentum. CHREMES Effero. (CLITIPHO. SYRUS.) CLITIPHO Nulla est tam facilis res quin difficilis siet, Quam invitus facias. Vel me haec deambulatio, Quam non laboriosa, ad languorem dedit. Nec quicquam magis nunc metuo quam ne denuo Miser aliquo extrudar hinc, ne accedam ad Bacchidem. Ut te quidem omnes Dii Deaeque, quantum est, Syre, Cum tuo istoc invento, cumque incepto perduint. Huiusmodi res semper comminiscere, Ubi me excarnifices. SYRUS I tu hinc quo dignus es. Quam pene tua me perdidit protervitas ! CLITIPHO Vellem hercle factum: ita meritus es. SYRUS Meritus? quomodo? Nae me istuc ex te prius audivisse gaudeo Quam argentum haberes, quod daturus iam fui. CLITIPHO Quid igitur dicam tibi vis? abiisti, mihi Amicam adduxti, quam non liceat tangere. SYRUS Iam non sum iratus: sed scin ubi nunc sit tibi Tua Bacchis? CLITIPHO Apud nos. SYRUS Non. CLITIPHO Ubi ergo? SYRUS Apud Cliniam. CLITIPHO Perii. SYRUS Bono animo es: iam argentum ad eam deferes Quod ei es pollicitus. CLITIPHO Garris: unde? SYRUS A tuo patre.