Fortasse. SYRUS Argentum dabitur ei ad nuptias, Aurum, atque vestem, qui,—tenesne? CHREMES Comparet? SYRUS Id ipsum. CHREMES At ego illi neque do, neque despondeo. SYRUS Non? quamobrem? CHREMES Quamobrem? me rogas? Homini fugitivo dabo? SYRUS Non ego dicebam in perpetuum illam illi ut dares; Verum ut simulares. CHREMES Non mea est simulatio. Ita tu istaec tua misceto ne me admisceas. Ego cui daturus non sum ut ei despondeam? SYRUS Credebam. CHREMES Minime. SYRUS Scite poterat fieri. Et ego hoc, quia dudum tu tantopere iusseras, Eo coepi. CHREMES Credo. SYRUS Caeterum equidem istuc, Chreme, Aequi bonique facio. CHREMES Atqui cummaxime Volo te dare operam ut fiat, verum alia via. SYRUS Fiat: quaeratur aliud: sed illud quod tibi Dixi de argento, quod ista debet Bacchidi, Id nunc reddendum est illi: neque tu scilicet Eo nunc confugies: Quid mea? num datum mihi est? Num iussi? num illa oppignerare filiam Meam, me invito, potuit? Verum illud, Chreme, Dicunt, Ius summum saepe summa malitia est. CHREMES Haud faciam. SYRUS Immo aliis si licet, tibi non licet. Omnes te in lauta et bene acta parte putant. CHREMES Quin egomet iam ad eam deferam. SYRUS Immo filium Iube potius.