Tui Clitiphonis esse amicam hanc Bacchidem Menedemo dixit Clinia; et ea gratia Secum adduxisse, ne tu id persentisceres. CHREMES Probe. SYRUS Dic sodes. CHREMES Nimium, inquam. SYRUS Immo sic satis. Sed porro ausculta quod superest fallaciae. Sese ipse dicet tuam vidisse filiam; Eius sibi complacitam formam, postquam aspexerit; Hanc cupere uxorem. CHREMES Modone quae inventa est? SYRUS Eam. Et quidem iubebit posci. CHREMES Quamobrem istuc, Syre? Nam prorsum nihil intelligo. SYRUS Hui! tardus es. CHREMES Fortasse. SYRUS Argentum dabitur ei ad nuptias, Aurum, atque vestem, qui,—tenesne? CHREMES Comparet? SYRUS Id ipsum. CHREMES At ego illi neque do, neque despondeo. SYRUS Non? quamobrem? CHREMES Quamobrem? me rogas? Homini fugitivo dabo? SYRUS Non ego dicebam in perpetuum illam illi ut dares; Verum ut simulares. CHREMES Non mea est simulatio. Ita tu istaec tua misceto ne me admisceas. Ego cui daturus non sum ut ei despondeam?