Quotidiano fieri, nec fieri modum, Optabit rursum ut abeat ab se filius. Syrum optime eccum! SYRUS Cesso hunc adoriri? CHREMES Syre. SYRUS Hem. CHREMES Quid est? SYRUS Te mihi ipsum iam dudum optabam dari. CHREMES Videre egisse iam nescio quid cum sene. SYRUS De illo quod dudum? dictum ac factum reddidi. CHREMES Bonane fide? SYRUS Bona hercle. CHREMES Non possum pati Quin tibi caput demulceam. Accede huc, Syre: Faciam boni tibi aliquid pro ista re, ac libens. SYRUS At si scias, quam scite in mentem venerit. CHREMES Vah, gloriare evenisse ex sententia? SYRUS Non hercle vero : verum dico. CHREMES Dic, quid est? SYRUS Tui Clitiphonis esse amicam hanc Bacchidem Menedemo dixit Clinia; et ea gratia Secum adduxisse, ne tu id persentisceres. CHREMES Probe. SYRUS Dic sodes. CHREMES Nimium, inquam. SYRUS Immo sic satis. Sed porro ausculta quod superest fallaciae. Sese ipse dicet tuam vidisse filiam; Eius sibi complacitam formam, postquam aspexerit; Hanc cupere uxorem. CHREMES Modone quae inventa est? SYRUS Eam. Et quidem iubebit posci. CHREMES Quamobrem istuc, Syre? Nam prorsum nihil intelligo. SYRUS Hui! tardus es.