Ne quaeras: efferant quae secum huc attulerunt. Sperabit sumtum tibi senex levatum esse harum abitu. Nae ille haud scit paullum lucri quantum ei damni apportet. Tu nescis id quod scis, Dromo, si sapies. DROMO Mutum dices. (CHREMES. SYRUS.) CHREMES Ita me Di amabunt ut nunc Menedemi vicem Miseret me tantum devenisse ad eum mali. Hancine mulierem alere cum illa familia? Etsi scio hosce aliquot dies non sentiet; Ita magno desiderio fuit ei filius: Verum ubi videbit tantos sibi sumtus domi Quotidiano fieri, nec fieri modum, Optabit rursum ut abeat ab se filius. Syrum optime eccum! SYRUS Cesso hunc adoriri? CHREMES Syre. SYRUS Hem. CHREMES Quid est? SYRUS Te mihi ipsum iam dudum optabam dari. CHREMES Videre egisse iam nescio quid cum sene. SYRUS De illo quod dudum? dictum ac factum reddidi. CHREMES Bonane fide? SYRUS Bona hercle. CHREMES Non possum pati Quin tibi caput demulceam. Accede huc, Syre: Faciam boni tibi aliquid pro ista re, ac libens. SYRUS At si scias, quam scite in mentem venerit. CHREMES Vah, gloriare evenisse ex sententia? SYRUS Non hercle vero : verum dico. CHREMES Dic, quid est?