Minime: tuum tibi reddo. BACCHIS Eatur. SYRUS Sequere hac. Heus, Dromo. DROMO Quis me vult? SYRUS Syrus. DROMO Quid est rei? SYRUS Ancillas omnes Bacchidis traduce huc ad vos propere. DROMO Quamobrem? SYRUS Ne quaeras: efferant quae secum huc attulerunt. Sperabit sumtum tibi senex levatum esse harum abitu. Nae ille haud scit paullum lucri quantum ei damni apportet. Tu nescis id quod scis, Dromo, si sapies. DROMO Mutum dices. (CHREMES. SYRUS.) CHREMES Ita me Di amabunt ut nunc Menedemi vicem Miseret me tantum devenisse ad eum mali. Hancine mulierem alere cum illa familia? Etsi scio hosce aliquot dies non sentiet; Ita magno desiderio fuit ei filius: Verum ubi videbit tantos sibi sumtus domi Quotidiano fieri, nec fieri modum, Optabit rursum ut abeat ab se filius. Syrum optime eccum! SYRUS Cesso hunc adoriri?