Dic me hic oppido esse invitam, atque asservari; Verum aliquo pacto verba me his daturam esse, et venturam. SYRUS Perii hercle. Bacchis, mane, mane: quo mittis istanc quaeso? Iube maneat. BACCHIS I. SYRUS Quin est paratum argentum. BACCHIS Quin ego maneo. SYRUS Atqui iam dabitur. BACCHIS Ut libet: num ego insto? SYRUS At scin quid, sodes? BACCHIS Quid? SYRUS Transeundum nunc tibi ad Menedemum est, et tua pompa Eo traducenda est. BACCHIS Quam rem agis, scelus? SYRUS Egone? argentum cudo Quod tibi dem. BACCHIS Dignam me putas quam illudas? SYRUS Non est temere. BACCHIS Etiamne tecum res hic mihi est? SYRUS Minime: tuum tibi reddo. BACCHIS Eatur. SYRUS Sequere hac. Heus, Dromo. DROMO Quis me vult? SYRUS Syrus. DROMO Quid est rei? SYRUS Ancillas omnes Bacchidis traduce huc ad vos propere. DROMO Quamobrem? SYRUS Ne quaeras: efferant quae secum huc attulerunt. Sperabit sumtum tibi senex levatum esse harum abitu. Nae ille haud scit paullum lucri quantum ei damni apportet. Tu nescis id quod scis, Dromo, si sapies. DROMO Mutum dices. (CHREMES. SYRUS.) CHREMES Ita me Di amabunt ut nunc Menedemi vicem Miseret me tantum devenisse ad eum mali. Hancine mulierem alere cum illa familia? Etsi scio hosce aliquot dies non sentiet; Ita magno desiderio fuit ei filius: Verum ubi videbit tantos sibi sumtus domi Quotidiano fieri, nec fieri modum, Optabit rursum ut abeat ab se filius. Syrum optime eccum! SYRUS Cesso hunc adoriri? CHREMES Syre. SYRUS Hem. CHREMES Quid est? SYRUS Te mihi ipsum iam dudum optabam dari. CHREMES Videre egisse iam nescio quid cum sene. SYRUS De illo quod dudum? dictum ac factum reddidi. CHREMES Bonane fide?