Proximam esse huic fundo ad dextram? PHRYGIA Memini. BACCHIS Curriculo percurre: apud eum miles Dionysia agitat. SYRUS Quid inceptat? BACCHIS Dic me hic oppido esse invitam, atque asservari; Verum aliquo pacto verba me his daturam esse, et venturam. SYRUS Perii hercle. Bacchis, mane, mane: quo mittis istanc quaeso? Iube maneat. BACCHIS I. SYRUS Quin est paratum argentum. BACCHIS Quin ego maneo. SYRUS Atqui iam dabitur. BACCHIS Ut libet: num ego insto? SYRUS At scin quid, sodes? BACCHIS Quid? SYRUS Transeundum nunc tibi ad Menedemum est, et tua pompa Eo traducenda est. BACCHIS Quam rem agis, scelus? SYRUS Egone? argentum cudo Quod tibi dem. BACCHIS Dignam me putas quam illudas? SYRUS Non est temere. BACCHIS Etiamne tecum res hic mihi est?