At enim istoc nihil est magis, Syre, meis nuptiis adversum: Nam quo ore appellabo patrem? Tenes quid dicam? SYRUS Quidni? CLINIA Quid dicam? quam causam afferam? SYRUS Quin nolo mentiare. Aperte ita ut res sese habet narrato. CLINIA Quid ais? SYRUS Iubeo; Illam te amare et velle uxorem: hanc esse Clitiphonis. CLINIA Bonam atque iustam rem oppido imperas, et factu facilem; Et scilicet iam me hoc voles patrem exorare ut celet Senem vestrum. SYRUS Immo, ut recta via rem narret ordine omnem. CLINIA Hem, Satin sanus es, aut sobrius? tu quidem illum plane prodis. Nam qui ille poterit esse in tuto? dic mihi. SYRUS Huic equidem consilio palmam do: hic me magnifice effero, Qui vim tantam in me et potestatem habeam tantae astutiae, Vera dicendo ut eos ambos fallam; ut quum narret senex Vester nostro istam esse amicam gnati, non credat tamen. CLINIA At enim spem istoc pacto rursum nuptiarum omnem eripis: Nam, dum amicam hanc meam esse credet, non committet filiam. Tu fortasse quid me fiat parvi pendis dum illi consulas. SYRUS Quid, malum, me aetatem censes velle id assimularier? Unus est dies, dum argentum eripio: pax: nihil amplius. CLINIA Tantum sat habes? quid tum, quaeso, si hoc pater resciverit? SYRUS Quid si redeo ad illos qui aiunt, Quid si nunc coelum ruat? CLINIA Metuo quid agam. SYRUS Metuis? quasi non ea potestas sit tua, Quo velis in tempore ut te exsolvas, rem facias palam. CLINIA Age, age, traducatur Bacchis. SYRUS Optime ipsa exit foras. (BACCHIS. CLINIA. SYRUS. DROMO. PHRYGIA.) BACCHIS Satis pol proterve me Syri promissa huc induxerunt; Decem minas quas mihi dare pollicitus est. Quod si is nunc Me deceperit, saepe obsecrans me ut veniam frustra veniet. Aut quum venturam dixero et constituero; quum is certo Renuntiarit; Clitipho cum in spe pendebit animi; Decipiam, ac non veniam: Syrus mihi tergo poenas pendet. CLINIA Satis scite promittit tibi. SYRUS Atqui tu hanc iocari credis? Faciet, nisi caveo. BACCHIS Dormiunt: ego pol istos commovebo. Mea Phrygia, audisti modo iste homo quam villam demonstravit Charini? PHRYGIA Audivi. BACCHIS Proximam esse huic fundo ad dextram? PHRYGIA Memini. BACCHIS Curriculo percurre: apud eum miles Dionysia agitat. SYRUS Quid inceptat?