Si abduxeris, celabitur itidem ut celata adhuc est. CLINIA At enim istoc nihil est magis, Syre, meis nuptiis adversum: Nam quo ore appellabo patrem? Tenes quid dicam? SYRUS Quidni? CLINIA Quid dicam? quam causam afferam? SYRUS Quin nolo mentiare. Aperte ita ut res sese habet narrato. CLINIA Quid ais? SYRUS Iubeo; Illam te amare et velle uxorem: hanc esse Clitiphonis. CLINIA Bonam atque iustam rem oppido imperas, et factu facilem; Et scilicet iam me hoc voles patrem exorare ut celet Senem vestrum. SYRUS Immo, ut recta via rem narret ordine omnem. CLINIA Hem, Satin sanus es, aut sobrius? tu quidem illum plane prodis. Nam qui ille poterit esse in tuto? dic mihi. SYRUS Huic equidem consilio palmam do: hic me magnifice effero, Qui vim tantam in me et potestatem habeam tantae astutiae, Vera dicendo ut eos ambos fallam; ut quum narret senex Vester nostro istam esse amicam gnati, non credat tamen. CLINIA At enim spem istoc pacto rursum nuptiarum omnem eripis: Nam, dum amicam hanc meam esse credet, non committet filiam.