Atque ita me Di ament ut ego nunc non tam meapte causa Laetor quam illius quam ego scio esse honore quovis dignam. SYRUS Ita credo: sed nunc, Clinia, age, da te mihi vicissim: Nam amici quoque res est videnda in tuto ut collocetur; Ne quid de amica nunc senex. CLINIA O Iupiter! SYRUS Quiesce. CLINIA Antiphila mea nubet mihi. SYRUS Sicine mihi interloquere? CLINIA Quid faciam, Syre mi? gaudeo: fer me. SYRUS Fero hercle vero. CLINIA Deorum vitam apti sumus. SYRUS Frustra operam, opinor, sumo. CLINIA Loquere; audio. SYRUS At iam hoc non ages. CLINIA Agam. SYRUS Videndum est, inquam, Amici quoque res, Clinia, tui in tuto ut collocetur: Nam si nunc a nobis abis, et Bacchidem hic relinquis, Noster resciscet ilico esse amicam hanc Clitiphonis: Si abduxeris, celabitur itidem ut celata adhuc est. CLINIA At enim istoc nihil est magis, Syre, meis nuptiis adversum: Nam quo ore appellabo patrem? Tenes quid dicam? SYRUS Quidni? CLINIA Quid dicam? quam causam afferam? SYRUS Quin nolo mentiare. Aperte ita ut res sese habet narrato. CLINIA Quid ais? SYRUS Iubeo; Illam te amare et velle uxorem: hanc esse Clitiphonis. CLINIA Bonam atque iustam rem oppido imperas, et factu facilem; Et scilicet iam me hoc voles patrem exorare ut celet Senem vestrum. SYRUS Immo, ut recta via rem narret ordine omnem. CLINIA Hem, Satin sanus es, aut sobrius? tu quidem illum plane prodis.