Quidni, qui usque una adfuerim? CLINIA Cuiquam aeque audisti commodius quicquam evenisse? SYRUS Nulli. CLINIA Atque ita me Di ament ut ego nunc non tam meapte causa Laetor quam illius quam ego scio esse honore quovis dignam. SYRUS Ita credo: sed nunc, Clinia, age, da te mihi vicissim: Nam amici quoque res est videnda in tuto ut collocetur; Ne quid de amica nunc senex. CLINIA O Iupiter! SYRUS Quiesce. CLINIA Antiphila mea nubet mihi. SYRUS Sicine mihi interloquere? CLINIA Quid faciam, Syre mi? gaudeo: fer me. SYRUS Fero hercle vero. CLINIA Deorum vitam apti sumus. SYRUS Frustra operam, opinor, sumo. CLINIA Loquere; audio. SYRUS At iam hoc non ages. CLINIA Agam. SYRUS Videndum est, inquam, Amici quoque res, Clinia, tui in tuto ut collocetur: Nam si nunc a nobis abis, et Bacchidem hic relinquis, Noster resciscet ilico esse amicam hanc Clitiphonis: