Si potis est reperiri. SYRUS Interii: plus spei video quam volo. Nostra est, si ita est. CHREMES Vivitne illa cui tu dederas? SOSTRATA Nescio. CHREMES Quid renuntiavit olim? SOSTRATA Fecisse id quod iusseram. CHREMES Nomen mulieris cedo quod sit, ut quaeratur. SOSTRATA Philtere. SYRUS Ipsa est: mirum ni illa salva est, et ego perii. CHREMES Sostrata, Sequere me intro hac. SOSTRATA Ut praeter spem evenit. Quam timui male Ne nunc animo ita esses duro ut olim in tollenda, Chreme! CHREMES Non licet hominem esse saepe ita ut volt, si res non sinit. Nunc ita tempus est mihi ut cupiam filiam; olim nihil minus. (SYRUS.) SYRUS Nisi me animus fallit, haud permultum a me aberit infortunium: Ita hac re in angustum oppido nunc meae coguntur copiae; Nisi aliquid video ne esse amicam hanc gnati resciscat senex. Nam quod de argento sperem, aut posse postulem me fallere, Nihil est: triumpho si licet me latere tecto abscedere. Crucior, bolum tantum mihi ereptum tam de subito e faucibus. Quid agam? aut quid comminiscar? ratio de integro ineunda est mihi. Nihil tam difficile est quin quaerendo investigari possiet. Quid si hoc nunc sic incipiam? Nihil est. Quid si sic? Tantundem egero. At sic opinor. Non potest. Immo optime. Euge, habeo optimam. Retraham hercle opinor ad me idem illud fugitivum argentum tamen. (CLINIA. SYRUS.) CLINIA Nulla mihi res posthac potest iam intervenire tanta Quae mihi aegritudinem afferat: tanta haec laetitia oborta est. Dedo patri me nunc iam ut frugalior sim quam vult. SYRUS Nihil me fefellit: cognita est, quantum audio huius verba. Istuc tibi ex sententia tua obtigisse laetor. CLINIA O mi Syre, audistine obsecro? SYRUS Quidni, qui usque una adfuerim? CLINIA Cuiquam aeque audisti commodius quicquam evenisse? SYRUS Nulli.