Minime: sed erat hic Corinthia anus haud impura: ei dedi Exponendam. CHREMES O Iupiter, tantamne esse in animo inscitiam! SOSTRATA Perii: quid ego feci? CHREMES Rogitas? SOSTRATA Si peccavi, mi Chreme, Insciens feci. CHREMES Id equidem ego si tu neges, certo scio Te inscientem atque imprudentem dicere ac facere omnia: Tot peccata in hac re ostendis: nam iam primum, si meum Imperium exsequi voluisses, interemtam oportuit; Non simulare mortem verbis, re ipsa spem vitae dare. At id omitto: misericordia, animus maternus: sino. Quam bene vero abs te prospectum est! quid voluisti? cogita. Nempe anui illi prodita abs te filia est planissime, Per te vel uti quaestum faceret, vel uti veniret palam. Credo id cogitasti: Quidvis satis est dum vivat modo. Quid cum illis agas, qui neque ius, neque bonum atque aequum sciunt? Melius, peius; prosit, obsit; nihil vident, nisi quod libet. SOSTRATA Mi Chreme, peccavi, fateor: vincor: nunc hoc te obsecro, Quanto tuus est animus natu gravior, ignoscentior, Ut meae stultitiae in iustitia tua sit aliquid praesidi. CHREMES Scilicet equidem istuc factum ignoscam: verum, Sostrata, Male docet te mea facilitas multa. Sed istuc, quicquid est, Qua hoc occeptum est causa loquere. SOSTRATA Ut stultae et misere omnes sumus Religiosae, quum exponendam do illi, de digito annulum Detraho; et eum edico ut una cum puella exponeret; Si moreretur, ne expers partis esset de nostris bonis. CHREMES Istuc recte: conservasti te atque illam. SOSTRATA Is hic est annulus. CHREMES Unde habes? SOSTRATA Quam Bacchis secum adduxit adolescentulam. SYRUS Hem! CHREMES Quid ea narrat? SOSTRATA Ea lavatum dum it servandum mihi dedit. Animum non adverti primum; sed postquam aspexi, ilico Cognovi: ad te exsilui. CHREMES Quid nunc suspicare, aut invenis De illa? SOSTRATA Nescio; nisi ut ex ipsa quaeras unde hunc habuerit, Si potis est reperiri. SYRUS Interii: plus spei video quam volo. Nostra est, si ita est. CHREMES Vivitne illa cui tu dederas? SOSTRATA Nescio. CHREMES Quid renuntiavit olim? SOSTRATA Fecisse id quod iusseram. CHREMES Nomen mulieris cedo quod sit, ut quaeratur.