Nescio quid peccati portet haec purgatio. SOSTRATA Meministin me esse gravidam, et mihi te maximopere dicere, Si puellam parerem nolle tolli? CHREMES Scio quid feceris: Sustulisti. SYRUS Sic est factum, domina, ergo herus damno auctus est. SOSTRATA Minime: sed erat hic Corinthia anus haud impura: ei dedi Exponendam. CHREMES O Iupiter, tantamne esse in animo inscitiam! SOSTRATA Perii: quid ego feci? CHREMES Rogitas? SOSTRATA Si peccavi, mi Chreme, Insciens feci. CHREMES Id equidem ego si tu neges, certo scio Te inscientem atque imprudentem dicere ac facere omnia: Tot peccata in hac re ostendis: nam iam primum, si meum Imperium exsequi voluisses, interemtam oportuit; Non simulare mortem verbis, re ipsa spem vitae dare. At id omitto: misericordia, animus maternus: sino. Quam bene vero abs te prospectum est! quid voluisti? cogita. Nempe anui illi prodita abs te filia est planissime, Per te vel uti quaestum faceret, vel uti veniret palam. Credo id cogitasti: Quidvis satis est dum vivat modo. Quid cum illis agas, qui neque ius, neque bonum atque aequum sciunt? Melius, peius; prosit, obsit; nihil vident, nisi quod libet. SOSTRATA Mi Chreme, peccavi, fateor: vincor: nunc hoc te obsecro, Quanto tuus est animus natu gravior, ignoscentior, Ut meae stultitiae in iustitia tua sit aliquid praesidi. CHREMES Scilicet equidem istuc factum ignoscam: verum, Sostrata, Male docet te mea facilitas multa. Sed istuc, quicquid est,