Quid istuc? miror. CHREMES Iam scies. Mane, mane: quid est quod tam a nobis graviter crepuerunt fores? (SOSTRATA. CHREMES. NUTRIX. SYRUS.) SOSTRATA Nisi me animus fallit, hic profecto est annulus quem ego suspicor Is quicum exposita est gnata. CHREMES Quid volt sibi, Syre, haec oratio? SOSTRATA Quid est? isne tibi videtur? NUTRIX Dixi equidem ubi mihi ostendisti ilico Eum esse. SOSTRATA At ut satis contemplata modo sis, mea nutrix. NUTRIX Satis. SOSTRATA Abi iam nunc intro, atque illa si iam laverit mihi nuntia: Hic ego virum interea opperibor. SYRUS Te vult: videas, quid velit. Nescio quid tristis est: non temere est: metuo quid sit. CHREMES Quid siet? Nae, ista hercle magno iam conatu magnas nugas dixerit. SOSTRATA Ehem mi vir. CHREMES Ehem mea uxor. SOSTRATA Te ipsum quaero. CHREMES Loquere quid velis. SOSTRATA Primum hoc te oro ne quid credas me adversum edictum tuum Facere esse ausam. CHREMES Vin me istuc tibi, etsi incredibile est, credere? Credo. SYRUS Nescio quid peccati portet haec purgatio. SOSTRATA Meministin me esse gravidam, et mihi te maximopere dicere, Si puellam parerem nolle tolli? CHREMES Scio quid feceris: Sustulisti. SYRUS Sic est factum, domina, ergo herus damno auctus est. SOSTRATA Minime: sed erat hic Corinthia anus haud impura: ei dedi Exponendam. CHREMES O Iupiter, tantamne esse in animo inscitiam! SOSTRATA Perii: quid ego feci? CHREMES Rogitas?