Nam proh Deum atque hominum fidem, quid vis tibi? Quid quaeris? annos sexaginta natus es, Aut plus eo ut coniicio: agrum in his regionibus Meliorem, neque preti maioris, nemo habet; Servos complures: proinde quasi nemo siet, Ita tute attente illorum officia fungere. Nunquam tam mane egredior, neque tam vesperi Domum revertor, quin te in fundo conspicer Fodere, aut arare, aut aliquid ferre. Denique Nullum remittis tempus, neque te respicis. Haec non voluptati tibi esse satis certo scio. At enim dices, "Quantum hic operis fiat, poenitet." Quod in opere faciendo operae consumis tuae, Si sumas in illis exercendis, plus agas. Me. Chreme, tantumne est ab re tua oti tibi Aliena ut cures, eaque nihil quae ad te attinent? Ch. Homo sum: humani nihil a me alienum puto. Vel me monere hoc, vel percontari puta. Rectum est? ego ut faciam: non est? te ut deterream. Me. Mihi sic est usus: tibi ut opus facto est, face. Ch. An cuiquam est usus homini se ut cruciet? Me. Mihi. Ch. Si quid laboris est, nollem: sed quid istuc mali est, Quaeso? quid de te tantum meruisti? Me. Eheu! Ch. Ne lacrima: atque istuc quicquid est fac me ut sciam: Ne retice: ne verere: crede, inquam, mihi, Aut consolando, aut consilio, aut re iuvero. Me. Scire hoc vis? Ch. Hac quidem causa qua dixi tibi. Me. Dicetur. Ch. At istos rastros interea tamen Appone: ne labora. Me. Minime. Ch. Quam rem agis? Me. Sine me vacivum tempus ne quod dem mihi