Egone? ad Menedemum ibo: dicam hanc esse captam ex Caria Ditem et nobilem; si redimat, magnum inesse in ea lucrum. CHREMES Erras. SYRUS Quid ita? CHREMES Pro Menedemo nunc tibi ego respondeo: Non emo: quid ais? SYRUS Optata loquere. CHREMES Atqui non est opus. SYRUS Non opus est? CHREMES Non hercle vero. SYRUS Quid istuc? miror. CHREMES Iam scies. Mane, mane: quid est quod tam a nobis graviter crepuerunt fores? (SOSTRATA. CHREMES. NUTRIX. SYRUS.) SOSTRATA Nisi me animus fallit, hic profecto est annulus quem ego suspicor Is quicum exposita est gnata. CHREMES Quid volt sibi, Syre, haec oratio? SOSTRATA Quid est? isne tibi videtur? NUTRIX Dixi equidem ubi mihi ostendisti ilico Eum esse. SOSTRATA At ut satis contemplata modo sis, mea nutrix. NUTRIX Satis. SOSTRATA Abi iam nunc intro, atque illa si iam laverit mihi nuntia: Hic ego virum interea opperibor.