Hanc secum huc adduxit, ea quae est nunc apud uxorem tuam. CHREMES Quid tum? SYRUS Cliniam orat sibi uti id nunc det; illam illi tamen Post daturam. Mille nummum poscit. CHREMES Et poscit quidem? SYRUS Hui, Dubium id est? CHREMES Ego sic putavi: quid nunc facere cogitas? SYRUS Egone? ad Menedemum ibo: dicam hanc esse captam ex Caria Ditem et nobilem; si redimat, magnum inesse in ea lucrum. CHREMES Erras. SYRUS Quid ita? CHREMES Pro Menedemo nunc tibi ego respondeo: Non emo: quid ais? SYRUS Optata loquere. CHREMES Atqui non est opus. SYRUS Non opus est? CHREMES Non hercle vero. SYRUS Quid istuc? miror. CHREMES Iam scies. Mane, mane: quid est quod tam a nobis graviter crepuerunt fores? (SOSTRATA. CHREMES. NUTRIX. SYRUS.) SOSTRATA Nisi me animus fallit, hic profecto est annulus quem ego suspicor Is quicum exposita est gnata. CHREMES Quid volt sibi, Syre, haec oratio? SOSTRATA Quid est? isne tibi videtur? NUTRIX Dixi equidem ubi mihi ostendisti ilico Eum esse. SOSTRATA At ut satis contemplata modo sis, mea nutrix. NUTRIX Satis. SOSTRATA Abi iam nunc intro, atque illa si iam laverit mihi nuntia: Hic ego virum interea opperibor. SYRUS Te vult: videas, quid velit. Nescio quid tristis est: non temere est: metuo quid sit. CHREMES Quid siet? Nae, ista hercle magno iam conatu magnas nugas dixerit. SOSTRATA Ehem mi vir. CHREMES Ehem mea uxor. SOSTRATA Te ipsum quaero. CHREMES Loquere quid velis. SOSTRATA Primum hoc te oro ne quid credas me adversum edictum tuum Facere esse ausam. CHREMES Vin me istuc tibi, etsi incredibile est, credere? Credo. SYRUS Nescio quid peccati portet haec purgatio. SOSTRATA Meministin me esse gravidam, et mihi te maximopere dicere, Si puellam parerem nolle tolli? CHREMES Scio quid feceris: Sustulisti. SYRUS Sic est factum, domina, ergo herus damno auctus est.