Fiet. SYRUS Si sapias: nam mihi iam minus minusque obtemperat. CHREMES Quid tu? ecquid de illo quod dudum tecum egi egisti, Syre? aut Repperisti, tibi quod placeat? an nondum etiam? SYRUS De fallacia Dicis? st! inveni nuper quandam. CHREMES Frugi es: cedo, quid est? SYRUS Dicam: verum, ut aliud ex alio incidit. CHREMES Quidnam, Syre? SYRUS Pessima haec est meretrix. CHREMES Ita videtur. SYRUS Immo si scias. Vah, vide, quod inceptet facinus. Fuit quaedam anus Corinthia Hic: huic drachmarum argenti haec mille dederat mutuum. CHREMES Quid tum? SYRUS Ea mortua est: reliquit filiam adolescentulam. Ea relicta huic arrhaboni est pro illo argento. CHREMES Intelligo. SYRUS Hanc secum huc adduxit, ea quae est nunc apud uxorem tuam. CHREMES Quid tum? SYRUS Cliniam orat sibi uti id nunc det; illam illi tamen Post daturam. Mille nummum poscit. CHREMES Et poscit quidem? SYRUS Hui, Dubium id est? CHREMES Ego sic putavi: quid nunc facere cogitas? SYRUS Egone? ad Menedemum ibo: dicam hanc esse captam ex Caria Ditem et nobilem; si redimat, magnum inesse in ea lucrum. CHREMES Erras. SYRUS Quid ita? CHREMES Pro Menedemo nunc tibi ego respondeo: Non emo: quid ais? SYRUS Optata loquere. CHREMES Atqui non est opus. SYRUS Non opus est? CHREMES Non hercle vero.