Facit ut te audacter moneam et familiariter, Quod mihi videre praeter aetatem tuam Facere, et praeter quam res te adhortatur tua. Nam proh Deum atque hominum fidem, quid vis tibi? Quid quaeris? annos sexaginta natus es, Aut plus eo ut coniicio: agrum in his regionibus Meliorem, neque preti maioris, nemo habet; Servos complures: proinde quasi nemo siet, Ita tute attente illorum officia fungere. Nunquam tam mane egredior, neque tam vesperi Domum revertor, quin te in fundo conspicer Fodere, aut arare, aut aliquid ferre. Denique Nullum remittis tempus, neque te respicis. Haec non voluptati tibi esse satis certo scio. At enim dices, Quantum hic operis fiat, poenitet. Quod in opere faciendo operae consumis tuae, Si sumas in illis exercendis, plus agas. MENEDEMUS Chreme, tantumne est ab re tua oti tibi Aliena ut cures, eaque nihil quae ad te attinent? CHREMES Homo sum: humani nihil a me alienum puto. Vel me monere hoc, vel percontari puta. Rectum est? ego ut faciam: non est? te ut deterream. MENEDEMUS Mihi sic est usus: tibi ut opus facto est, face. CHREMES An cuiquam est usus homini se ut cruciet? MENEDEMUS Mihi. CHREMES Si quid laboris est, nollem: sed quid istuc mali est, Quaeso? quid de te tantum meruisti? MENEDEMUS Eheu! CHREMES Ne lacrima: atque istuc quicquid est fac me ut sciam: Ne retice: ne verere: crede, inquam, mihi, Aut consolando, aut consilio, aut re iuvero. MENEDEMUS Scire hoc vis? CHREMES Hac quidem causa qua dixi tibi. MENEDEMUS Dicetur. CHREMES At istos rastros interea tamen Appone: ne labora. MENEDEMUS Minime. CHREMES Quam rem agis? MENEDEMUS Sine me vacivum tempus ne quod dem mihi Laboris. CHREMES Non sinam, inquam. MENEDEMUS Ah, non aequum facis. CHREMES Hui, tam graves hos, quaeso? MENEDEMUS Sic meritum est meum. CHREMES Nunc loquere. MENEDEMUS Filium unicum adolescentulum Habeo: ah, quid dixi habere me? immo habui, Chreme: Nunc habeam necne incertum est. CHREMES Quid ita istuc?