Apud quem expromere omnia mea occulta, Clitipho, audeam; Apud alium prohibet dignitas, apud alium ipsius facti pudet, Ne ineptus, ne protervus videar; quod illum facere credito. Sed nostrum est intelligere, utcumque atque ubicumque opus sit obsequi. SYRUS Quid istic narrat? CLITIPHO Perii. SYRUS Clitipho, haec ego praecipio tibi? Hominis frugi et temperantis functus es officium? CLITIPHO Tace sodes. SYRUS Recte sane. CHREMES Syre, pudet me. SYRUS Credo; neque id iniuria. Quin mihi molestum est. CLITIPHO Pergis hercle? SYRUS Verum dico quod videtur. CLITIPHO Non accedam ad illos? CHREMES Eho quaeso, una accedendi via est? SYRUS Actum est: hic prius se indicarit quam ego argentum effecero. Chreme, vin tu homini stulto mihi auscultare? CHREMES Quid faciam? SYRUS Iube hunc Abire hinc aliquo. CLITIPHO Quo hinc abeam ego? SYRUS Quo? quo libet: da illis locum. Abi deambulatum. CLITIPHO Deambulatum quo? SYRUS Vah! quasi desit locus. Abi sane istac, istorsum, quo vis. CHREMES Recte dicit: censeo. CLITIPHO Di te eradicent, Syre, qui me hinc extrudis. SYRUS At Tu pol tibi istas posthac comprimito manus. Censen vero? quid illum porro credis facturum, Chreme, Nisi eum, quantum tibi opis Di dant, servas, castigas, mones? CHREMES Ego istuc curabo. SYRUS Atqui nunc, here, hic tibi asservandus est.