Quam molestus! Ut equidem, ita me Di ament, metui quid futurum denique esset. Novi ego amantium animum: advertunt graviter quae non censeas. CLITIPHO At mihi fides apud hunc est nihil me istius facturum, pater. CHREMES Esto: at certe concedas hinc aliquo ab ore eorum aliquantisper. Multa fert libido: ea prohibet facere tua praesentia. Ego de me facio coniecturam: nemo est meorum amicorum hodie Apud quem expromere omnia mea occulta, Clitipho, audeam; Apud alium prohibet dignitas, apud alium ipsius facti pudet, Ne ineptus, ne protervus videar; quod illum facere credito. Sed nostrum est intelligere, utcumque atque ubicumque opus sit obsequi. SYRUS Quid istic narrat? CLITIPHO Perii. SYRUS Clitipho, haec ego praecipio tibi? Hominis frugi et temperantis functus es officium? CLITIPHO Tace sodes. SYRUS Recte sane. CHREMES Syre, pudet me. SYRUS Credo; neque id iniuria. Quin mihi molestum est. CLITIPHO Pergis hercle? SYRUS Verum dico quod videtur. CLITIPHO Non accedam ad illos?