Tamen vel virtus tua me, vel vicinitas, Quod ego in propinqua parte amicitiae puto, Facit ut te audacter moneam et familiariter, Quod mihi videre praeter aetatem tuam Facere, et praeter quam res te adhortatur tua. Nam proh Deum atque hominum fidem, quid vis tibi? Quid quaeris? annos sexaginta natus es, Aut plus eo ut coniicio: agrum in his regionibus Meliorem, neque preti maioris, nemo habet; Servos complures: proinde quasi nemo siet, Ita tute attente illorum officia fungere. Nunquam tam mane egredior, neque tam vesperi Domum revertor, quin te in fundo conspicer Fodere, aut arare, aut aliquid ferre. Denique Nullum remittis tempus, neque te respicis. Haec non voluptati tibi esse satis certo scio. At enim dices, Quantum hic operis fiat, poenitet. Quod in opere faciendo operae consumis tuae, Si sumas in illis exercendis, plus agas. MENEDEMUS Chreme, tantumne est ab re tua oti tibi Aliena ut cures, eaque nihil quae ad te attinent? CHREMES Homo sum: humani nihil a me alienum puto. Vel me monere hoc, vel percontari puta. Rectum est? ego ut faciam: non est? te ut deterream. MENEDEMUS Mihi sic est usus: tibi ut opus facto est, face. CHREMES An cuiquam est usus homini se ut cruciet? MENEDEMUS Mihi. CHREMES Si quid laboris est, nollem: sed quid istuc mali est, Quaeso? quid de te tantum meruisti? MENEDEMUS Eheu!