Non usus veniet, spero. SYRUS Spero hercle ego quoque. Neque eo nunc dico, quo quicquam illum senserim: Sed si quid, ne quid. Quae sit eius aetas vides. Et nae ego te, si usus veniat, magnifice, Chreme, Tractare possim. CHREMES De istoc, quum usus venerit, Videbimus quid opus sit: nunc istuc age. SYRUS Nunquam commodius unquam herum audivi loqui, Nec quum male facerem crederem mihi impunius Licere. Quisnam a nobis egreditur foras? (CHREMES. CLITIPHO. SYRUS.) CHREMES Quid istuc, quaeso? qui istic mos est, Clitipho? itane fieri oportet? CLITIPHO Quid ego feci? CHREMES Vidine ego te modo manum in sinum huic meretrici Inserere? SYRUS Acta haec res est: perii. CLITIPHO Mene? CHREMES Hisce oculis; ne nega. Facis adeo indigne iniuriam illi, qui non abstineas manum: Nam istaec quidem contumelia est, Hominem amicum recipere ad te, atque eius amicam subagitare. Vel heri in vino quam immodestus fuisti! SYRUS Factum.