Et nunc quid exspectat, Syre? an dum hinc denuo Abeat, cum tolerare huius sumtus non queat? Nonne ad senem aliquam fabricam fingit? SYRUS Stolidus est. CHREMES At te adiutare oportet adolescentuli Causa. SYRUS Facile equidem facere possum, si iubes: Etenim quo pacto id fieri soleat calleo. CHREMES Tanto hercle melior. SYRUS Non est mentiri meum. CHREMES Fac ergo. SYRUS At heus tu, facitodum eadem haec memineris, Si quid huius simile forte aliquando evenerit, Ut sunt humana, tuus ut faciat filius. CHREMES Non usus veniet, spero. SYRUS Spero hercle ego quoque. Neque eo nunc dico, quo quicquam illum senserim: Sed si quid, ne quid. Quae sit eius aetas vides. Et nae ego te, si usus veniat, magnifice, Chreme, Tractare possim. CHREMES De istoc, quum usus venerit, Videbimus quid opus sit: nunc istuc age. SYRUS Nunquam commodius unquam herum audivi loqui, Nec quum male facerem crederem mihi impunius Licere. Quisnam a nobis egreditur foras? (CHREMES. CLITIPHO. SYRUS.) CHREMES Quid istuc, quaeso? qui istic mos est, Clitipho? itane fieri oportet? CLITIPHO Quid ego feci? CHREMES Vidine ego te modo manum in sinum huic meretrici Inserere? SYRUS Acta haec res est: perii. CLITIPHO Mene? CHREMES Hisce oculis; ne nega. Facis adeo indigne iniuriam illi, qui non abstineas manum: Nam istaec quidem contumelia est, Hominem amicum recipere ad te, atque eius amicam subagitare. Vel heri in vino quam immodestus fuisti! SYRUS Factum. CHREMES Quam molestus! Ut equidem, ita me Di ament, metui quid futurum denique esset. Novi ego amantium animum: advertunt graviter quae non censeas. CLITIPHO At mihi fides apud hunc est nihil me istius facturum, pater. CHREMES Esto: at certe concedas hinc aliquo ab ore eorum aliquantisper. Multa fert libido: ea prohibet facere tua praesentia. Ego de me facio coniecturam: nemo est meorum amicorum hodie Apud quem expromere omnia mea occulta, Clitipho, audeam; Apud alium prohibet dignitas, apud alium ipsius facti pudet, Ne ineptus, ne protervus videar; quod illum facere credito. Sed nostrum est intelligere, utcumque atque ubicumque opus sit obsequi. SYRUS Quid istic narrat?