Eho quaeso, laudas qui heros fallunt? CHREMES In loco Ego vero laudo. SYRUS Recte sane. CHREMES Quippe quia Magnarum saepe id remedium aegritudinum est. Huic iam mansisset unicus gnatus domi. SYRUS Iocone an serio illaec dicat, nescio; Nisi mihi quidem addit animum, quo lubeat magis. CHREMES Et nunc quid exspectat, Syre? an dum hinc denuo Abeat, cum tolerare huius sumtus non queat? Nonne ad senem aliquam fabricam fingit? SYRUS Stolidus est. CHREMES At te adiutare oportet adolescentuli Causa. SYRUS Facile equidem facere possum, si iubes: Etenim quo pacto id fieri soleat calleo. CHREMES Tanto hercle melior. SYRUS Non est mentiri meum. CHREMES Fac ergo. SYRUS At heus tu, facitodum eadem haec memineris, Si quid huius simile forte aliquando evenerit, Ut sunt humana, tuus ut faciat filius.