Minimeque miror Clinia hanc si deperit. Sed habet patrem quendam avidum, miserum, atque aridum, Vicinum hunc: nostine? At quasi is non divitiis Abundet, gnatus eius profugit inopia. Scis esse factum ut dico? CHREMES Quid ego nesciam? Hominem pistrino dignum. SYRUS Quem? CHREMES Istunc servulum Dico adolescentis. SYRUS Syre, tibi timui male. CHREMES Qui passus est id fieri. SYRUS Quid faceret? CHREMES Rogas? Aliquid reperiret, fingeret fallacias, Unde esset adolescenti amicae quod daret; Atque hunc difficilem invitum servaret senem. SYRUS Garris. CHREMES Haec facta ab illo oportebat, Syre. SYRUS Eho quaeso, laudas qui heros fallunt? CHREMES In loco Ego vero laudo. SYRUS Recte sane. CHREMES Quippe quia Magnarum saepe id remedium aegritudinum est. Huic iam mansisset unicus gnatus domi. SYRUS Iocone an serio illaec dicat, nescio; Nisi mihi quidem addit animum, quo lubeat magis. CHREMES Et nunc quid exspectat, Syre? an dum hinc denuo Abeat, cum tolerare huius sumtus non queat? Nonne ad senem aliquam fabricam fingit? SYRUS Stolidus est. CHREMES At te adiutare oportet adolescentuli Causa. SYRUS Facile equidem facere possum, si iubes: Etenim quo pacto id fieri soleat calleo.