Sane, idem visa est mihi. SYRUS Et quidem hercle forma luculenta. CHREMES Sic satis. SYRUS Ita non ut olim; sed uti nunc, sane bona: Minimeque miror Clinia hanc si deperit. Sed habet patrem quendam avidum, miserum, atque aridum, Vicinum hunc: nostine? At quasi is non divitiis Abundet, gnatus eius profugit inopia. Scis esse factum ut dico? CHREMES Quid ego nesciam? Hominem pistrino dignum. SYRUS Quem? CHREMES Istunc servulum Dico adolescentis. SYRUS Syre, tibi timui male. CHREMES Qui passus est id fieri. SYRUS Quid faceret? CHREMES Rogas? Aliquid reperiret, fingeret fallacias, Unde esset adolescenti amicae quod daret; Atque hunc difficilem invitum servaret senem. SYRUS Garris. CHREMES Haec facta ab illo oportebat, Syre.