Hac illac circumcursa: inveniendum est tamen Argentum: intendenda in senem est fallacia. CHREMES Num me fefellit hosce id struere? Videlicet Quia Cliniae ille servus tardiusculus est, Idcirco huic nostro tradita est provincia. SYRUS Quis hic loquitur? Perii. Numnam haec audivit? CHREMES Syre. SYRUS Hem. CHREMES Quid tu istic? SYRUS Recte equidem: sed te miror, Chreme, Tam mane qui heri tantum biberis. CHREMES Nihil nimis. SYRUS Nihil narras? visa vero est, quod dici solet, Aquilae senectus. CHREMES Heia. SYRUS Mulier commoda et Faceta haec meretrix. CHREMES Sane, idem visa est mihi. SYRUS Et quidem hercle forma luculenta. CHREMES Sic satis. SYRUS Ita non ut olim; sed uti nunc, sane bona: Minimeque miror Clinia hanc si deperit. Sed habet patrem quendam avidum, miserum, atque aridum, Vicinum hunc: nostine? At quasi is non divitiis Abundet, gnatus eius profugit inopia. Scis esse factum ut dico? CHREMES Quid ego nesciam? Hominem pistrino dignum. SYRUS Quem? CHREMES Istunc servulum Dico adolescentis. SYRUS Syre, tibi timui male. CHREMES Qui passus est id fieri. SYRUS Quid faceret? CHREMES Rogas? Aliquid reperiret, fingeret fallacias, Unde esset adolescenti amicae quod daret; Atque hunc difficilem invitum servaret senem. SYRUS Garris. CHREMES Haec facta ab illo oportebat, Syre. SYRUS Eho quaeso, laudas qui heros fallunt? CHREMES In loco Ego vero laudo. SYRUS Recte sane. CHREMES Quippe quia Magnarum saepe id remedium aegritudinum est. Huic iam mansisset unicus gnatus domi. SYRUS Iocone an serio illaec dicat, nescio; Nisi mihi quidem addit animum, quo lubeat magis.