Sumus praepediti nimio aut aegritudine? Hic mihi quanto nunc plus sapit quam egomet mihi ! CHREMES Dissolvi me otiosus operam ut tibi darem. Syrus est prehendendus, atque adhortandus mihi. A me nescio quis exit: concede hinc domum, Ne nos inter nos congruere sentiant. (SYRUS. CHREMES.) SYRUS Hac illac circumcursa: inveniendum est tamen Argentum: intendenda in senem est fallacia. CHREMES Num me fefellit hosce id struere? Videlicet Quia Cliniae ille servus tardiusculus est, Idcirco huic nostro tradita est provincia. SYRUS Quis hic loquitur? Perii. Numnam haec audivit? CHREMES Syre. SYRUS Hem. CHREMES Quid tu istic? SYRUS Recte equidem: sed te miror, Chreme, Tam mane qui heri tantum biberis. CHREMES Nihil nimis. SYRUS Nihil narras? visa vero est, quod dici solet, Aquilae senectus. CHREMES Heia. SYRUS Mulier commoda et Faceta haec meretrix.