Dic. MENEDEMUS Quod sensisti illos me incipere fallere. Id ut maturent facere: cupio illi dare Quod vult: cupio iam videre. CHREMES Operam dabo. Paulum negoti mihi obstat: Simus et Crito Vicini nostri hic ambigunt de finibus: Me cepere arbitrum: ibo ac dicam, ut dixeram Operam daturum me, hodie non posse his dare. Continuo hic adero. MENEDEMUS Ita quaeso. Di vestram fidem! Ita comparatam esse hominum naturam omnium, Aliena ut melius videant et diiudicent Quam sua? an eo fit quia in re nostra aut gaudio Sumus praepediti nimio aut aegritudine? Hic mihi quanto nunc plus sapit quam egomet mihi ! CHREMES Dissolvi me otiosus operam ut tibi darem. Syrus est prehendendus, atque adhortandus mihi. A me nescio quis exit: concede hinc domum, Ne nos inter nos congruere sentiant. (SYRUS. CHREMES.) SYRUS Hac illac circumcursa: inveniendum est tamen Argentum: intendenda in senem est fallacia. CHREMES Num me fefellit hosce id struere? Videlicet Quia Cliniae ille servus tardiusculus est, Idcirco huic nostro tradita est provincia. SYRUS Quis hic loquitur? Perii. Numnam haec audivit? CHREMES Syre. SYRUS Hem. CHREMES Quid tu istic? SYRUS Recte equidem: sed te miror, Chreme,